

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 16: Versus 7
In illo die.Quia Christus ordinem doctorum in culmine ecclesiasticae dignitatis constituit. Asaph enimcongregansinterpretatur. Asaph ergo et fratres ejus sunt apostoli et apostolici viri ad congregandos fideles constituti, de quibus dicitur:Constitues eos principes super omnem terram.Modum autem laudationis quem ipse David composuit, scriptor historiae inseruit, dicens:Confitemini Domino,etc.